Gravissima quidem et maiorum nostrorum memoria et subsequentibus temporibus quaestio illa fuit, qua in re dignitas hominis a ceteris creaturis praeclare distincta consisteret. Qua in re discutienda palmam reportasse forsitan Erasmum dixerimus, quippe qui nihil omnino reliqui fecerit, ut iuvenes vel a tenera aetate ope bonarum artium ad sinceram quandam humanitatem informaret. Eius igitur ex operibus, quidquid ad institutionem puerorum spectat, auctor huius libelli expiscatus constrinxit idque vestigiis ipsius Erasmi insistens: nam totam litterarum doctrinam eo conducere demonstrat, ut homines iam a pueritia eruditione perpoliat politosque humanitate perficiat.

Italiano