Si quis unquam in rebus humanis diuturnas controversias componere temptavit memoria perdignus existimatus est, quanto plus erit illis bonarum litterarum restitutoribus tribuendum, qui etiam in rebus divinis suos aequales non modo inter se, verum etiam cum maioribus suis conciliare cupidissime contenderunt? Quod studium tamen non apud doctissimos tantum remansit, sed foras prodiit, forum invasit, in regias atque Ecclesiae fastigium penetravit ibique quosdam adduxit ut etiam in varietate rituum religionis indutias sibi ineundas proponerent.
Ignacio Armella Chávez
III. Coincidentia oppositorum
Quid de concordia senserint Nicolaus Cusanus et Marcilius Ficinus et quibus modis eam sectati sint
- 2013
- p. 200
- ISBN: 978-8895611679
€ 19.50